et locutus est Dominus ad Mosen dicens
loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas
per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas
duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas
eorum familias continebit
ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi
loquar ad te
quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me
querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes
principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim
absque virga Aaron
quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo
testimonii
sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in
domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis
dilatatis in amigdalas deformati sunt
protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad
cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas
suas
dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in
tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium
filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus
omnes perivimus
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque
ad internicionem cuncti delendi sumus